Versuri Imnul studentilor – Gaudeamus Igitur lyrics
Gaudeamus igitur
Iuvenes dum sumus
Post iucundam iuventutem
Post molestam senectutem
Nos habebit humus
Ubi sunt qui ante nos
In mundo fuere?
Vadite ad superos
Transite in inferos
Hos si vis videre
Vita nostra brevis est
Brevi finietur
Venit mors velociter
Rapit nos atrociter
Nemini parcetur
Vivat academia!
Vivant professores!
Vivat membrum quodlibet;
Vivant membra quaelibet;
Semper sint in flore
Vivant omnes virgines
Faciles, formosae
Vivant et mulieres
Tenerae, amabiles,
Bonae, laboriosae
Vivat et res publica
Et qui illam regit
Vivat nostra civitas,
Maecenatum caritas
Quae nos hic protegit
Pereat tristitia,
Pereant osores
Pereat diabolus,
Quivis antiburschius
Atque irrisores.
Gaudeamus Igitur lyrics ♪ tiktok clean Letra de la canción Gaudeamus Igitur ♪ Versuri Gaudeamus Igitur